FLORIDI Lacus

FLORIDI Lacus
FLORIDI Lacus
in Sinensi Imperio frequentes, non silvestribus minimequeve frugiferis, sed manibus hominum satis domesticisque floribus, quorum cultura singulis annis renovatur, semine in tra ipsas aquas proiecto. Quin imo in hortis ac viridariis, et in ipsis palatiorum atriis, inter vasa testacea ingentia, limo et aquâ repleta, excolunt eos ac educant Magnates, illorum pulchritudine ac amoenitate illecti. Flores hi Lien dicuntur, croceiqueve coloris sunt: Fula de Golfo Lusitanis, quorum folia maxima, et plerunqueve figurae rotundioris, aquae superficiei incubant atqueve supernatant, uti nymphaeae per Europam solent. Eadem, ubi exsiccata fuerint, olitoribus, scrutariis, aliis minutiorum mercium propolis, loco papyracei involucri, aut cuculli sunt, quibus eas venditas infarciunt. Auctor Anonymus Sinae et Europae c. 33. Vide quoqueve Petrum de la Valle Itin. Part. IV. ubi de Goa, Indiae, quae Lusitanis subiecta metropoli.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • LIEN — I. LIEN an a ligando? Plaut. Curcul. Act. 3. Sc. 1. v. 5. Nam quasi liene zonâ cinctus ambulo. An a λύω, solvo, quod curis nos liberet, ob rationem mox dicendam; an a λεῖος, laevis, mollis? Plin. l. 11. c. 37. Adnectitur (ventriculo) in sinistro… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”